monumenta.ch > Plinius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 10
{VI} Maturescentium autem uvae vehementiores nigrae - ideo vinum et his minus iucundum -, suaviores albae, quoniam e tralucido facilius accipitur aer. recentes stomachum et spiritus inflatione alvum turbant. itaque in febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae decerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium auferunt.